monumenta.ch > Augustinus > 216
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCXV. In Natali sancti Stephani, VI . <<<     >>> SERMO CCXVII. In Natali sancti Stephani, VIII .

SERMO CCXVI[Plures Mss., et ipsi sint in tabernaculis aeternis. Et mox nonnulli, Qui sunt qui habent, etc.]. In Natali sancti Stephani, VII [Fossatensis vetus Ms., hoc non dixit sinistris. Paulo post melioris notae Mss., Sed dextris qui fecerunt, qui acceperunt, vel potius qui accepturi sunt. Hos nimirum dextros a minimis distinctos ostendit Augustinus.]. HIDE APPARATUS

1 [Stephanus hic degens Trinitatem vidit.] Magnifica martyrum solemnitas compellit affectionem nostram, verbi divini vobis tradere semina pretiosa. Unde rogamus ut pluviae coelesti corda vestra praeparetis; ut iactantes semina vestra, fructum centesimum afferatis. Pium ergo diem beatissimi martyris Stephani hodie celebramus: non quo natus est mundo, sed quo per passionem migravit ad coelum. Magnum decus meruit verbi divini, ut et leviticum honorem placitum exhiberet, et egregium martyrium consummaret Duplicem gratiae sanctimoniam accepit in coelestibus regnis (quia sancte Deo vixit in terris) anima eius secundum sententiam Salomonis [Prov. XXXI, 21]. Beati Apostoli vocem audivimus: Despondi enim vos, dicit Christianis, uni viro, virginem castam exhibere Christo [II Cor. XI, 2]. Beatus autem Stephanus Christum meruit diligere; ut meruisset eum de terra in coelo videre, sicut dicit, Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei [Act. VII, 55]. O cor mundum, quod bene novit Deum! Nunc illud evangelicum quod dicitur de lapide qui reprobatus fuerat, Hic factus est in caput anguli [Psal. CXVII, 22], completum est praeconium. Et iterum, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Videte quid meruit beatissimus Stephanus post exitum corporalem, qui hic adhuc corpore positus Trinitatem meruit ipsam videre.
2 [Mira Stephani in lapidatores charitas.] Tunc Iudaei alienati a vita sanctorum, lapidare cogitaverunt beatum Stephanum. Iudaei virum Dei lapidabant; ille rogabat aspiciens Deum. Ille aspiciebat divinitatem; et propriam exercebant Iudaei feritatem. Veniebant super eum lapides quasi nimbi; et ille fixis genibus orabat pro delictis populi scelerati. Beatus Stephanus orabat pro peccatis eorum; et illi pietatem nullam ponebant in eum. Quid agis, Saule? quid martyr in Martyrem saevis; quia et tu lapidaberis manibus alienis? Iudaei lapidabant; et Saulus servabat vestes eorum. Beatus Stephanus Deum exorabat pro iniquitatibus eorum: qui a Domino Christo tale accepit vocabulum, unde corona martyrii depingat triumphum. Sic enim per linguam graecam nomen accepit corona, quod latine interpretatur Vita perpetua. Et ideo conversi mecum deprecemur beatissimum Martyrem Christi; ut meritis ipsius nobis imploret coronam in vita perpetua, ut cum eo simus in saeculorum saecula. Amen.